NAMBIPAYA

NAMBIPAYA
NAMBIPAYA
vocantur Brasiliensibus ligneaeseu osseae potius inaures, de quibus ita Georgius Marcgravius de vestitu et ornatu Brasiliensium l. 8. c. 6. Anriculas, inquit, perforant in tantum, ut digitum immittere possint foramini. Huic immittunt vel os aliquod cercopithecorum et vocant Nambipaya: vel lignum aliquod digiti humani magnitudine, filis gossypinis circumvolutum. Istiusmodi ornamenta viris Ineti eiusdem regionis incolas etiam in labro inferiori ab adolescentia perforato usitata, e magno Purchasi Itinerario, refert Ioh. Laetius Nov. Orb. deser. l. 12. c. 16. et 20. Mulieribus neutiquam, quibus magis volupe foratis auribus ligneos globulos suspendisse. Coeterum et olim osseas atque ligneas inaures vel pauperioribus quibusvis vel tantum Orientalib. Gentibus usitatas, credit Caspar. Bartholin. de Inauribus Veter.
p. 68.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • INAURES — ornamentum aureum, cuius apud Vett. usus, qui tamen hodieque apud alios non plane obsolevit. De eo sic Isid. Orig. l. 19. c. 21. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa gener a lapidum dependuntur. Harum usus in Graecia: puellae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”